- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
191

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

seu conscientiae sui quaestionem, num ratio sua pars sit ipsius, an
ipse; nac ille non carebit responso, quod ea, quae diximus,
confir-maturum est.

Quibus itaque praemissis, quamquam magis sumtis, quam
de-monstratis, alteram significationem lationis legum intelligere non erit
utique difficile. Diximus videlicet, vires relativas esse variis modis
sibi invicem subjectas, seu plures esse momenta superioris cujusdam,
quae unitas earum principiumque proximum sit, et ad quam ita se
habeant illae, ut omnes omnino ad unitatem absolutam. Jam itaque,
si harum virium inferior quaedam sit conscia sui atque superioris,
quemadmodum est intellectus conscius rationis, ratioque conscia
Dei, sentiet profecto se esse momentum superioris, nec quidquam
praeterea, ideoque se nihil esse per se et absque ea, sed esse,
quod-cujnque sit, in ea et per earn, ita ut si per se solam persistere velit,
nihil nisi insano modo se ipsam perdere conetur. Committet quippe
tunc idem fere, ac si corpus vellet vivere sine anima, intellectus
intelligere sine ratione, ratioque esse sine Deo, quod utique mera
insania est. Nam etsi in iis describendis nos loqui cogimur de
infe-riori, tamquam de jam perfecta, antequam ad superiorem
peryenia-mus, tamen ilia non nisi hac accedente in rebus ipsis perfecta adest.
Quam autem vim constituentem sive principium sui agnoscit, earn
item necessario agnoscit legislatricem ; hoc enim utrumque, ut supra
ostendimus, unum idemque est. At patet tamen, si vis ista
consti-tuens non primaria et absoluta est, sed secundaria quaedam et
relativa, vocem legislationis, ad earn relatam, non idem plane significare,
ac cum ad Deum, primum et universalem legislatorem, refertur.
Illa enim ita demum est leges ferens, si nihil, praeter eam et vires
ipsi subjectas, respicitur; hic autem sensu vero, universali et
absoluto legislator est, quippe cum omnes omnino vires pariter atque
leges re vera et princeps constituât. Atque adeo non tantum
propria et absoluta, sed etiam relativa et impropria significatione vox
legislationis intelligitur. Quae itaque est altera amphibolia in notione,
quam quaerimus, occurrens.

Quod si propius quaeritur sensus legislationis relativae, quatenus
ad absolutam refertur, illa quidem re vera non nisi hujus
pronunciado sive promulgatio dicenda est, quemadmodum nec ulla vis

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0201.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free