- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
212

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

perspiciendam. Itaque ex jam propositis ad hanc quaesdonem
in-stituendam adgrediemur, & quidem ita, ut primo potissimum
verse-mur circa mentem imaginantem; nam quum haec unicuique nostrum
maxime est familiaris, de ea, ut putamus, facillime intelligentur, quae
forsan de omni mente postea dicenda sunt. Quamquam enim ab
imaginatione incipimus, tamen deinceps videndum erit, annon fieri
possit, ut, quae de ilia reperta sint, etiam ad ceteras mentis formas
jure transferantur.

Aphor. XIII.

Mens, quatenus non nisi) imaginatur — atque tunc vel
imaginatio vel phantasia in genere dicenda est — nihil
percipit, praeter suas ipsius imaginationes seu phantasias i. e.
perceptiones suas imaginativas.

Quatenus enim non nisi imaginatur, & proinde nec sentit nec
cogitat, ea quidem percipere non potest, quae non nisi vel sensu
vel cogitatione percipiuntur. Ita vero aut prorsus nihil percipiat,
necesse est, aut ea tantummodo, quae sint in ipsa tamquam imagi*
nanti i. e. perceptiones suas ipsius imaginativas. Atque id
luculen-tissime quidem adparet in iis, quae mere ficta sunt, v. gr. si
fingi-tur chimaera; neminem enim infitias iturum putamus, hanc esse
imaginationem quandam, nec quidquam praeterea. Verum hoc tamen
respectu omnis imaginationis ratio & natura est eadem ; quippe quum
nulla omnino reperiatur, quae non communi subjecta sit regulae:
sublata perceptione, tollitur perceptum, & sublato percepto, tollitur
perceptio — unde hic quidem sequitur, ut re vera unum sint.
Tollitur videlicet perceptum, quatenus hac ipsa imaginatione percipitur,
ita ut, si remanserit, aut alia quadam percipiatur imaginatione,
similiter adfecta, de qua turn eadem atque de ilia dicenda sunt, aut ab
alia quadam mente vel mentis forma — quae ad rem nostram non
pertinet, quum nos non nisi de una eademque mente ac perceptione
hic loquimur.

Aphor. XIV.

Si inter imaginationem quandam & id, quod per earn
percipitur, distinguimus, hujus distinctionis non alia est causa

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0222.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free