- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
224

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

pem, id fieri sensu improprio tantum et relativo, sive quo modo
in-terdum v. gr. crepusculum nomine lucis vel diei nuncupamus.

De cetero hie obiter significatum volumus, nos vocibus vitae et
conscientiae sui ubique usuros esse promiscue, quoniam alio loco1)
satis, ni fallimur, est demonstratum, eandem utrique voci re vera
subesse potestatem. Sin vero id minus alicui erit probatum,
equi-dem non vehementer repugnabimus, quin aliter is sibi vocem vitae
definiat; neque enim, quominus sibi constent sequentia, id
magno-pere impediet.

Cap. II.

De mente generatim considerata.

Mentem dicimus, quidquid est aliquo modo sibi conscium,
qua-tenus, quid sit praeterea, non quaerimus.

Etenim m mente primum est conscientia sui in genere; nam in
quo nulla ejusmodi est conscientia, in eo neque mens ulla inesse
potest, et vicissim. Deinde vero in eadem etiam concipienda est
certa conscientiae sui forma seu species; nam si quid in mente
con-tinetur praeter conscientiam sui in genere, haec ipsa jam per
rela-tionem suam ad illud determinata est.

Et sic quidem in mente duplex concipienda est conscientia sui,
videlicet genus ejus et forma; id, quod nihilo magis mirum videri
debet, quam quod v. gr. in notione gladii turn ferri genus, turn
certain hujusce formam intelligimus. Etenim quae ferri et gladii inter
se est ratio, eadem fere est ratio conscientiae sui et mentis inter
ipsas; quarum quidem haec non est nisi vita vel conscientia sui certo
modo determinata. Quod cum sit maximi momenti ad intellectum
eorum, quae infra dicentur, hoc loco breviter sic fere
demonstrandum videtur.

In mente necessario inest conscientia sui indeterminata; fac
autem et aliud quidquam praeterea in ea inesse. Quum igitur hoc
et conscientia ilia aliqua inter se continentur relatione, quippe quae
in eadem sunt mente, aliquid etiam inter se habeant, necesse est,

i) L. c. p. 205 etc.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0234.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free