- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
254

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

tur a mente absoluta, et quae ipsa aeterna earum veritas est atque
mensura. Quamquam enim in mente divina omnes aeque perfectae
sunt respectu formae, tamen aliae aliis antecellunt respectu
mate-riae, et hoc quidem ita fere, ut v. gr. notio trianguli superior est
notioni lineae, videlicet quia plures in ilia concipiuntur notiones.
Quo autem est quaeque earum hoc respectu perfectior, eo
perfec-tius etiam conscia sibi esse potest eorum, quae in mente divina
continentur. Ita quidem veram infantis notionem propius assequitur
adultus, quam infans ipse, de quo ille, ut actu perfectior, multa jam
scire potest, quorum hie ipse nondum est conscius. Atque pari et
eadem ratione Deus aeternam hominis cujusque notionem perfectius
percipit, quam homo quisque ipse, cujus percipiendi facultas
et-mensura est multo inferior. Quae omnia hie strictim modo tetigimus,
argumentis ea confirmaturi in sequentibus, ubi de entium nexu et
perfectione materiali fusius disputabimus.

Quamquam autem, ut jam diximus, mens omnis finita numquam
perfecte compos fit illius veritatis ac perfectionis, qua in mente
divina inest, tamen hoc unum ei est propositum tanquam finis et
meta, ad quam omni naturae suae vi et impetu feratur, et magis
magisque prope usque accedat. Nam quum ipsa nihil re vera sit,
nisi aeterna forma vitae et conscientiae sui, et praeterea mentis
ab-solutae perceptio, nulla vis alia in ea esse potest, nisi primum ut
vivat suique sit conscia, deinde ut sibi etiam ipsi fiat, qualis est re
vera in mente divina. Quod etsi numquam perfecte consequi
potest, partim ob suas ad cetera omnia relationes et per ea finitiones,
quae necessitatis sunt, partim ob sua ipsius molimina et vitia, quae
sunt libertatis, (nam libertatis et necessitatis consociatio est mens
finita), id tamen nihil impedit, quominus sub formis infinite variis
illuc magis minus prope perveniat. Et consentaneum omnino est,
ea, quae in certa vitae forma ab ea peracta sint, ad formam
se-quentem determinandam non nihil valere, eamque tanquam
momenta, quibus fiat vel melior vel deterior, usque adficere. Ita
quidem in homine actiones aetatis antecedentis conditionem sequentis
magis minus determinant, etiam cum oblivione prope deletae esse
videntur. Verum haec quoque jam magis attingimus, quam
per-tractamus.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0264.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free