Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
nobis percipimus1). Est quippe mens quaeque finita, ideoque et
nostra humana, nihil nisi certa forma vitae et conscientiae eorum,
quae mente divina continentur. Quum autem illa sibi diversis modis
et gradibus ad actualitatem et perfectionem explícita esse potest,
etiam mentem divinam diversis modis et gradibus intelligat, nccesse
est. Hinc igitur factum est, ut homo varie excultus Deum aliubi
atque aliubi quaesierit, primum quidem in certis naturae sensibilis
partibus, deinde in hac summa et universa, tum in hujus interna
unitate et substantia, donee demum, relativitate et hujus et sui
ip-sius perspecta, Deum turn mentem esse turn mentem humanam
immense superare agnoverit.
His ita de mente et perceptione expositis, finem faciemus libri
disputationis nostrae primi. In quo si multa minus videantur clara
et demonstrata, iis forsan non nihil luminis et firmamenti accedet ex
libris sequentibus.
i) v. p. 242.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>