- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
266

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Ceterum si quid non esse dicitur, id semper de certo
perci-piendi modo est intelligendum; nam ut de eo loqui possimus, certo
modo illud etiam sit sive percipiatur, necesse est. V. gr.
triangu-lum quadrilaterum non est quidem ut vera perceptio, at est tamen
ut exemplum repugnantiae, quum eo sic utimur. Scilicet omnis error
inde exsistit, quod non satis observamus, quo sensu quid sit a-
nobis perceptum, sed alio re vera percipimus, alio nos percipere
opinamur.

Cap. II.

De notione Entis.

Entis nomen obtinet, quidquid est, quatenus nihil praeterea
in eo respicitur, quam quod est. Et quoniam esse idem est atque
percipi, Ens idem et esse debet atque perceptum, ita ut his
vo-cibus promiscue utamur.

Ex quibus sequitur, ut quot mod is quid percipiatur, totidem
etiam sit, et quot modis sit, totidem etiam percipiatur, etiamsi non
a mente una et eadem, attamen ab aliqua certe et diversis. Et
quum sit modus percipiendi omnis aut perfectus et absolutus, aut
imperfectus et relativus’), etiam ens omne aut absolutum est aut
relativum, illud quidem si mens omnes determinationes ejus
per-fecte discernit, hoc si non omnium aeque sibi est conscia.

Quae cum ita sint, primum hoc facile intelligitur, menti
abso-lutae nulla esse entia nisi absoluta, quatenus quidem ad ipsam
re-feruntur, et ab ipsa percepta considerantur; nihil enim non ea vere
percipit et perfecte2). Contra vero menti omni finitae nulla sunt
entia nisi relativa i. e. magis minus ab absolutis diversa, quippe
quum ea omnes entis cujusque determinationes perfecte non
asse-quatur. Sin autem quaerimus, num entia haec relativa, quae
pro-xime exstant in mentibus finitis, ita ut, hisce sublatis, nulla omnino
forent, etiam a mente absoluta percipiantur, id quidem est affirman-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0276.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free