- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
284

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

nec crescant aut decrescant, neque omnino ulla ejusmodi admittant
praedicata, quae, ut mente eoncipiantur, tempus et mutationem
re-quirunt.

Tertia entium absolutorum proprietas hanc vim habet, ut non
spatio et loco determinentur, sed absolute incorporea sint et
spiri-tualia. Quod quidem facillime intelligitur, quum non sint nisi
men-tes et perceptiones, de quibus, ut jam scripsimus, nemo umquam
dixerit, eas aut hie vel illic esse, aut aliquam spatii partem tenere.
In spatio certe non reperimus nisi corpora, et*quae ad ea
pertine-ant, quibus subsunt quidem illae mentes et perceptiones, tanquam
aeternae earum substantiae, in quibus tamen non, quales re vera
sunt, percipiuntur. Ceterum haec etiam intelliguntur ex iis, quae
supra1) docuimus de vi et ratione spatii rerumque externarum,
qua-propter in iis demonstrandis non amplius versabimur. Si vero entia
absoluta non determinantur spatio et loco, dicere haud licebit, esse
eadem hie vel illic, continua vel disjecta, longa, lata vel alta,
com-posita vel divisibilia, propinqua vel remota, in motu vel in quiete,
etc. quae, ut mente concipiantur, spatium et locum tanquam
deter-minationes suas continent.

Denique hoc quoque entium absolutorum est proprium, ut sint
formae vitae et conscientiae sui absolutae, ideoque absolute viventia
suique conscia. Quod pluribus hie persequi haud opus est, quam
ex tota disputatione superiori nullo negotio colligatur. Id modo
monitum volumus, hinc sequi, omnia ejusmodi entia esse absolute
sua et libera et independentia, qualia esse dicuntur, quae in se
si-bique sunt. Quae autem in illis est vita et libertas, ea est mentis
divinae, in qua una, quidquid entis est absoluti continetur. In
ceteris enim mentibus nihil est absolutum omnibus numeris, sed
tan-tum magis minus, prout magis minus sese in ilia mente percipiunt,
veraeque vitae suae in ea sibi sunt consciae. Nam ut maxime hoc
assequuntur, ita maxime sese ipsas vere percipiunt et absolute,
veraeque libertatis suae sunt compotes.

Ceterum hoc loco non est praetereundum, nullam omnino
men-tem aliam melius percipere posse, quam se ipsam, indcque fieri, ut

1) V. p. p. 274, 278.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0294.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free