- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
300

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

cios, cives, imperantes, patriam, genus humanum et denique
men-tem ipsam divinam. Quod si in nostro hoc mundo relativo ratio
haec rerum absoluta non tota adparet et eminet, ibi tamen non
prorsus desideratur; et quo magis in eo est praesens et actualis, eo
major est vera nostra perfectio et felicitas. .

Quae quum ita sint, ex his denuo colligitur, quod et antea
pro-bavimus, nulla esse entia vere absoluta, nisi quatenus in mente
divina sint, et per earn percipiantur, adeo ut in hac una sit absoluta
entis cujusque veritas et perfectio. Turn vero inde etiam
intelligi-mus, quae sint ad summam nostram perfectionem et felicitatem
ne-cessaria, primum quidem ut in nobismet ipsis quam máxime sit
uni-tas in multitudine et multitudo in unitate seu ordo, concentus,
sy-stema; deinde ut societates, in quibus vivamus, humanae sint quam
máxime multíplices et quam optime ordinatae; denique ut nosmet
ipsos et omnia ad mentem referamus divinam, in eaque nos et
nostras ad cetera relationes quam verissime intelligamus. Quo nisi
omnes actiones nostrae dirigantur, plane nullius sunt ad felicitatem
nostram momenti. De cetero tria ista momenta ita conspirant, ut
primum perfectionem non obtineat nisi per secundum, neque haec
duo nisi per tertium, cujus re vera sunt momenta inferiora.

Cap. VII.

De vera notione Rationis.

Meutern absolutam haud diversam esse a Deo, non est, quod
pluribus demonstremus, quum id quidem ex universa disputatione
superiori adpareat.

Num vero eadem etiam uno nomine rationis recte significetur,
operae pretium erit certum habere ei exploratum, quoniam ad
no-tionem religionis constituendam id plurimum est profuturum. Itaque
de hac quaestione decemere jam instituemus, collectis prius hoc loco
quasi in unum, quae de mente illa supra sparsim diximus.

Primum igitur mens ilia est plane et omnino sui sibique conscia,
qua ex parte considerata recte nomen turn mentis, turn vitae, turn
sapientiae seu scientiae absolutae obtinet. Quum enim nihil percipi
possit praeter perceptiones, si quis in ea esset scientiae defectus, i.
e. si quid ei foret occultum aut obscurum et confusum, alia quaedam

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0310.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free