- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
334

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

nitas functionis theoreticae máxime aestimatur ex perfectione finis
seu ex claritate, quam mens actu per earn attingit; dignitas autem
functionis practicae ex dignitate principii, a quo proficiscitur i. e. ex
ea perceptione, ad cujus imaginem quasi aliquid extemi est
trans-formandum. Etsi enim et hujusmodi functio imperfecta censeatur
ut practica, quamdiu et quatenus finem seu mutationem per se
effi-ciendam non sit assecuta, tamen haec imperfectio dignitati ejus nil
derogat, siquidem vere sit practica et pro viribus peragatur. Verum
haec ulterius persequenda sunt in ea philosophiae parte, qua
disciplina morum pertractatur.

His ita de facúltate hominis theoretica et practica significatis,
paucis etiam est attingenda, quae dicitur Aesthetica, licet haec
minus ad rem nostram pertineat. Est autem haec facultas, id quod
et nomen indicat, mens ipsa humana, quatenus consideratur ut
su-bjectum et causa ejusmodi ’functionum, quibus máxime respicit ac
quaerit oblectationem, nulla praecipue habita ratione, utrum
contemplando an agendo earn obtineat. Quamquam enim mens relativa
ita est comparata, ut tantum duobus his modis sit actuosa, tamen
non proprie est vel theoretica vel practica, nisi majorem vel
con-scientiam sui vel libertatem sibi proponat tanquam finem, quem
ac-tuositate sua attingat. Quod si ad hunc finem non tendit, sed earn
praecipue quaerit sensus jucunditatem seu delectationem, quae cum
actuositate aucta et expedita est conjuncta, nomen facultatis
aesthe-ticae obtinet, sive contemplativa sit sive activa, id quod hie minus
resprcitur. Ita vero ex his intelligitur, actuositatem aestheticam
esse earn, qua ludimus et nos oblectamus, theoreticam autem et
practicam eas, quibus seria agimus et laboramus. Ilia est fine suo
superior vel potius cum eo cadem, maximeque vita momenti prae*
sentis fruitur, hae fine suo sunt ut media inferiores, et ad totam
vitam perfectiorem efficiendam magis referuntur. Neque tamen ilia
universa unius ejusdemque est dignitatis, sed majoris minoris, quod
pendet turn ex claritate et activitate, quá mens in ea est actuosa,
turn etiam ex usu, quem ipsa ad vitae totius perfectionem habet.
Nam et oblectatio non tantum sensualis est, sed etjam rationalis, si
in pulchro vel contemplando vel producendo versatur, et genus
utrumque suo loco et tempore homini conceditur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0344.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free