- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
13

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

cabimus? quanto magis saecularia. Beatus quoque
Gregorius papa reges a sua diguitate cadere statuit, qui
apo-stolicae sedis decreta violare praesumpserint, scribens ad
quendam Senatorem abbatem his verbis: Si quis vero
regum, sacerdotum, iudicum atque saecularium personarum,
hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam
venire temptaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat,
reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate
cognoscat; et nisi ea, quae ab illo sunt male ablata,
restituerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a
sacratissimo corpore ac sanguine domini redemptoris nostri Iesu
Christi alienus fiat atque in aeterno examine districtae
ultioni subiaceat.

Quodsi beatus Gregorius, doctor utique mitissimus,
reges, qui statuta sua super unum xenodochium violarent,
non modo deponi sed etiam excommunicari atque in aeterno
examine dampnari decrevit, quis nos H(enricum), non
solum apostolicorum iudiciorum contemptorem verum etiam
ipsius matris ecclesiae, quantum in ipso est,
conculcato-rem totiusque regni et ecclesiarum improbissimum
praedonem et atrocissimum destructorem, deposuisse et
ex-communicasse reprehendat, nisi forte similis eius? Sicut
beato Petro docente cognovimus in epistola de
ordinatione Clementis, in qua sic ait: Si quis amicus fuerit iis,
quibus ipse — de eodem Clemente dicens — non
loquitur, unus est et ipse ex illis, qui exterminare Dei ecclesiam
volunt; et cum corpore nobiscum esse videatur, mente et
animo contra nos est, et est multo nequior hostis hic, quam
illi, qui foris sunt et evidenter inimici. Hic enim per
amicitiarum speciem, quae inimica sunt, gerit; et ecclesiam
dispergit et vastat. Nota ergo, carissime, si eum, qui
amicitia vel colloquio iis, quibus papa pro actibus suis
aversus est, sociatur, tam graviter iudicat, quanta illum
ipsum, cui pro actibus suis aversus est, animadversione
dampnat.

Sed ut ad rem redeamus; itane dignitas, a
saecularibus — etiam Deum ignorantibus — inventa, non sub-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0036.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free