Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Sueciæ, & ex Sucecia soliti accedere ad Lapponas. Postremo
repugnant monumenta publica in quibus nunquam sunt Bergeharli,
ut Olaus vocat, sed Birkarleboa. Instar omnium sint litteræ
Canuti Joanson, Sueciæ Dapiferi, anno MCCCXVIII. exaratæ sermone
Latino, in quibus manifeste sic habetur. In perlamento Telgæ
habito inter Helsingos ex parte una, & Birkarlaboa ex parte altera in
præsentia nostra taliter extitit placidatum. Et non multo post. Ab
his tamen, qui illic ad habit andum loca susceperunt, sive Birkala fuerint,
sive alij &c. Idem: Extitit placidatum, quod homines sylvestres &
vagos, vulgariter dictos Lappa, in suis venationibus nullus debeat
impedire, nec etiam præfatos Birkarlaboa, ad eosdem Lappa accedentes.
Birkarli ergo non sunt viri montium, quod volebat Olaus. De Birkala
Parœcia res est certior, cum eam Tavastiæ parochiam faciat Olaus
Petri Niurenius, occurratque hodieque norata in tabulis Geographicis.
Quod autem Birkarlos nominet non una solum in Parœcia
Gustavus Primus in superius allatis litteris, sed in pluribus,
nec Birkala, sed Luhla, Pitha, Torna nominatis, id ex eo fit, quoniam ex
Birkarlis Tavastiæ deinde oriundi quidam, iique certi, per illa oppida
constituti, qui præessent Lapponibus & com̃ercia cum iis exercerent.
Qui cum soli fas habebant commercia colere cum Lapponibus,
inde à Buræo dicti mercatores. Vbi etiam mercatores, ait, quos
Birkarlos nominari dicebamus suas exponunt merces. Quando ait,
dicehamus, ad priora respicit, ubi sic de ipsis: Bothniæ coloni, ii præsertim,
quos Byrkarlos vocant, quæ Lapponibus aliisque sunt necessaria, à mercatoribus
illuc navigantibus æstivo tempore coëmunt, hyberno autem cum
lacus & flumina congelata sunt, ea in Lapponiam exportant. Habes
hic Birkarlos, revera mercaturam exercentes, resque Lapponibus
necessarias illuc ex pagis oppidisve Bothniæ deferentes, nec unius
Parœciæ tantum, sed totius Bothniæ colonos. Nisi arbitramur
primum habitasse Birkala Parœciam, post transisse ad ulteriora, & in
cunctis sive pagis, sive oppidis servasse Jura sibi, quæ ab initio à
Rege Magno impetraverant. Videlicet, ne quis præter ipsos in
potestate sua haberet Lapponas, tributa exigeret ab ipsis, cum eis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>