- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
330

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

etiam finis ejus summus et ultimus, ita ut per earn recte dicatur
sibi se ipsam efficere ac procreare, quanto id cumque successu actu
attingat.

Quae quum ita sint, mens et ratio humana, licet ut finita non
omnibus functionibus suis perfecte aut aeque sibi fiat actualis, tamen
omnibus ad hunc finem tendit ac nititur, ne iis quidem exceptis,
quae ab eo abducere potius, quam ad eum deducere videntur. Quo
magis autem eum re vera petit et attingit, eo major fit vitae ipsius
actualis perfectio, cujus haec duo summa sunt momenta, quam
maxima conscientia sui seu claritas in percipiendo et quam maxima
libertas seu activitas in agendo, cum quibus conjuncta est quam
maxima ¡11 functionum ejus multitudine unitas et harmonia, quae est
rationis forma. Atque haec momenta, quum perfectionem unius
ejusdemque mentis constituant, ita quidem disjungi non possunt, ut
alterum sine altero vere obtineatur. Quia vero mens humana, ut
relativa, oppositorum est unitas, et, ut finita, totum non aeque asse*
quitur ac partes, fieri necesse est, ut in diversis actuositatis suae
momentis alterum magis seu praecipue spcctet quasi ac petat, altero
interea magis neglccto vel non observato Hinc igitur diversa
functionum ejus ad ea, quae diximus, perfectionis momenta, relatio,
atque hinc etiam ea, de qua jam agitur, functionum et facultatum
hu-manarum divisio.

Nimirum mens humana Facultas Theoretic a seu
contem-plativa dicitur, quatenus consideratur ut subjectum et causa
ejus-modi functionum, quibus proxime quidem certos expetit modos
per-cipiendi, ultimo autem quam maximam conscientiam sui et in
deter-minationibus suis claritatem. Eadem vero Facultas Practicaseu
activa dicitur, quatenus ejusmodi explicat functiones, quibus proxime
certos modos mutationis expetit, ultimo autem quam maximam
li-bertatem et activitatem, quae nisi impediments removendis non
ob-tinetur. Quamquam enim mens omni actuositate sua ad summam
rationis actualitatem seu verissimam conscientiam sui tendit, tamen,
quum sit oppositorum unitas, non omni aeque et eodem modo hanc
efficit, scd alia magis directe, alia magis indirecte. Et directe
quidem earn efficere laborat ut facultas et actuositas theoretica, quae
si finem ultimum vere attingit, non est ab eo diversa, quamobrem

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0340.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free